Apocalypsis B. Joannis*

Caput 21: Versus 21

Et duodecim portae.Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illae portae, id est prophetae introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus.Per singulas,id est, per instructionem singulorum;sunt margaritae,id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus.Singulae portae,etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portae, oportuit esse margaritas.Plateae civitatis aurum.Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula.Vitrum per lucidum.Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere.
(* Traductions européennes)